- VOLUPTAS
- VOLUPTASnon Volupiae tantum alisque nomimbus sed et propriô, apud Romanos olim culta est. Cicer. de Nat. Deor. l. 2. c. 23. Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris vocabula consecrata sunt, vitiosarum (ut idem ipse addit) rerum. Sed tamen (causa Deita tis) ea ipsa vitia vehementius naturam saepe pulsant. Inde non mitum, quod tanta luxus portenta occurrunt, apud Senecam, Plimium, alios, facunde in eam saeculi labem passim declamantes: quodque Voluptatum inveniendarum officium inftituisse legitur Tiberius, praepositô Equite Romanô et Censoriô, apud Sueton. in Vita eius, c. 42. extr. Sed iam olim Sardanaplao Voluptatis simulcharum positum, statuam videl. lapideam, secum ipsa tripudiantem, ritu barbaricô, digitisque supra caput concrepantem, cum Inser. Ede, bibe, Veneri indulge, coetera nihil sunt, discimus ex Plutarch. de Fortuna Alex. orat. 2. Quantô laudatiores primi Spartani, quibus voluptatum fastidium Leges Lycurgi attulisse, graviter ait Agesilaus, apud eundem Apophthegm. Verum Romanorum aliarumque gentium ἀσωτίαν, longe superavit Muhammedes scleratissimus, qui omniae superstitionis, quam sectatoribus suis instillavit, dogmata ad corporis voluptatem referens, eam ieiumô etiam miscere. et ipsam futurae vitae felicitatem in luxuria ac libidine constituere non erubuit, in hoc peior Simone M. et hunc secutis Valentinô, Carpocrate, Florinô, aliisque Haereticis voluptuariis, quales φιληδόνους Apostolus vocat, quod hi ad omnem quidem in hac vita spurcitiem proiecti ambularent ὀπίσω σαρκὸς εν ἐπιθυμία μιασμοῦ, carnalem tamen libidinem ab altera vitam excluderent, de quibus vide hîc passim, plura vero apud Io. Forbesium, Instruction. Historico- Theol. l. 1. c. 37. l. 4. c. 11. alibique. Quia vero non minima Voluptatum Romanarum parsspectacula fuêre, hinc nomen id illis perculiariter inditum. Iulius Capitolin. in Marco, c. 23. Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit, per ditissimos editores. Apud Virgilium, l. 8. Aen. v. 581. ubi de monitis Evandri ad filium in bellum proficiscentem,Dum te chare puer, mea sola et sera voluptas,Amplexu teneo ---vox carissimum notat, sicuti aliis quoque veterum Auctorum locis docet Casp. Barthius, Animadv. Papinian. ad Theb. l. 7. v. 775. quem vide, uti de Graecae vocis ἡδονὴ significatibus, apud Scriptores Ecclesiastic. Clat. Suicerum Thes. Eccl. in ea. Vide quoque supra Cyrenaici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.